INFANS

INFANS
I.
INFANS
a non fando dictus est, teste Nonio: sicut Graec. νήπιος, a νὴ et ἔπω. Hic sive die sive noctu in lucem prodit, natalis dicitur dies, ut ex Varrone fuse explicat A. Gell. l. 3. c. 2. et quidem verae nativitatis terminus, nonus est mensis, ex sententia Medicorum: Ovid. Met. l. 10. v. 295.
---- ---- ---- Iamque coactis
Cornibus in plenum novies lunaribus orbem,
Illa Paphon genuit.
Decimus ab aliis laudatur, qui initium sumunt decimi: post quem Seminati vocantur. Nec septimus infrequentior, de quo vide Ovid. Trist. l. 4. Eleg. 10. Quocumque tandem mense, primogeniturae magna semper veneratio, a qua Fortuna Natalis Primigenia equae solis femellis numquam exponuntur primitivae. Unde de gemellorum primogenitura litigârunt Iurecoss. masculis fere faventes, ut fortioribus, quod in Hispaniam vett. Gothi invexêre primi. Omni qutem nato apud Paganos Genius sociabatur statim, qui et vitae auctor esset et gignendi, quem proin coluêre votis, nummis, statuis et inscriptionibus. Fortuita puerorum Fortuna Genitalis regebat, sicut necessaria Farum. Lares quoque inter Natales Dcos habiti: Fuêre et Dii Genitales alii maiorum gentium ad Nativitatis providentiam electi, diversi a Genialibus, Φενέθλοι Graecis, quibus placidis vel iratis, prout quisque natus, ita felix censebatur: Accessit quoque Neptunus Genethlius Deus, humote suo nativitatem promvens; ut Puerperatum hîc proprios Deos omittam, de quibus suo loco. Nato Infante, nunc ploratus, nunc laetitia apud diversos: ipse plorat, antequam rideat, variam ob causam.
Utero egressum statim lavabant, tamquam a matre rubentem: solus enim Clodius Albinus, teste Capitolino, candidissimus natus legitur. Lavabantur vero partim sale, partim aquâ, eaque vel tepidâ, ut in funeribus: vel fervente, vel frigidâ, quâ Germani etiam legitimum fetum explorârunt. Unde de iis Claud. l. 2. in Ruf. Carm. 5. v. 112.
—— Nascentes explorat gurgite Rhenus.
Psylli partus serpentibus offerebant diiudicandos. Aethiopes avibus, ut legitimos discernerent, im posuêrunt. Graeci aquâ pariter ad sordes Infantium abluendas usi; additum subinde oleum in χύτλῳ vel toti corpori, vel oculis naribusve, ad infantis robur et calorem non satis firmum augendeum, et conservandum. Lacedaemonii vino lavêrunt, alii Graecorum rore, Cimbri nive. Lavandi vel in clypeo collocabantur, antiquo cum funeribus ritu, ut patet ex Euripide in Troadibus: vel in mnasiterna, vel labello, vel alio vase. Alvei quoque fit mentio, quod Scaphisterium appellatur: Crates Trismegisto: Christianis Baptisterium, qui id Romanis debuêrunt. Alvei in familia Caesaris testudinei erant in usu, docente Capitolino in Clodio Albino: quo modo et lavabantur grandiores, quibus impositis hastam addebant, cum hac acclamatione, ἢ τὰν ἢ ἐπὶ τὰν, ut de feminis Laconicis scribit Thucyd. l. 2. Lavabant autem suis interdum manibus puerperae ipsae robustiores, ut plurimum obstetrices vel ancillae, quin servi et Eunuchi, qui idcirco muneribus donabantur. Aliquando ipsi Patres id muneris obiêre. Lotus Infans in terram statutus fuit antiquis temporibus, non sine pompa: mos e sacris Hebraeorum, qui tamen ante Iustinianum desiit. Religiose consecrata terra, quamprim um attigissent Augusti: factumque id, sive ut vocem terrae contactu acciperet, sive ut auspicaretur rectus esse Diis Coniugalibus, aunde ab Obsterrice erectus in terram erigebatur, sive ut Opem s. Matrem communem salutaret, cuius posthac indigebat ope. Ita in terra constitutis Statina Dea, cuius meminit Tertullian. de Anima, praefuit, vel, ut uliis visum, Statanus. Nihil autem horum factum, si ante depositionem inter vivos esse desiisset. Hinc quorum vitalia indicia, tellure suscipiebantur a Parente, vel Procuratore eius, quo inter legitimos numerarentur heredes: Ubi differre constat, nasci et suscipi: educare et tollere. Fiebat ea sublatio ope Levanae Deae, de qua Augustin de Civ. Deil. 4. c. 2. sed a Patris dependebat voluntate, cuius vitae et mortis potestas in eos, quos pro suis agnoverat. Cuncta ritu hoc celebrata, ut ex terra sublatum infantem susciperet perservum Parens, vel eius vice Puerpera, vel soror illius, vel familiaris aliqua: Obstetrices quoque, unde Terrae matres dictae. Partum autem tollere nolebant Patres, si sexus esset sequioris, quippe masculus boni fuit ominis. Contraria Indis apud curt. l. 9. Lacedaemoniisque lex, quae, Patribus arbitrio tollendi detracto, iis reliquit voluntatem suscipiendi, quibus spectandi infantes curam demandavit. Omnes Iudaei, Crotonenses nullos tollebant: contra quam libertatem natae LL. Papieae et ius tot liberorum, apud varias gentes. Quos suscipere nollet Pater ominis ergo et metus, more a Diis derivato, expositi fuêrunt, de quo vide supra ubi de Expositione: Quem antiquorum barbarum morem non statim sustulêrunt Christiani Impp. sed progressu temporis demum, ut videre est in Cod. Theodos. tit. de expositis. Quandoque enecati, cui contrariam legem Romulus exposuit, apud Dion. Halic. l. 2. Involucra porro Infantibus duplicia erant, alia quae rubenti substernebantur, quale linteamen album, quo, donec ablutus esset, involvebatur puer: hoc sacrum infantibus signum, quia ad Deos sacerdotesque linum pertinet. Alia iam lotus et in cunis reponendus habuit: quae vel fasciae seu panni, modo albi, modo purpurei, pro varia puerorum fortuna, saepius Ianei, toti corporicircumducti, ut salem continerent, et membra in rectum exitura per aliquot annos stringerent: vel Incunabula erant, de quibus supra. Cunis impositi, ab
Obstetricum cura ad Nutrices transiêrunt: quarum erat, a quinto nativitatis die, eorum cum Rumina curam gerere, fasciis involvere, cunas movere, nenias lallosque cantare, cui cantilenae Lallus Deus praeerat, etc. Vide infra in voce Nutrix. Pappabant Infantes mammam amplexuri, vel Patrem vocaturi, unde Papa pro Patre, apud Graecos Romanosque, pro Avo apud Arabes: Mamma pro matre s. nutrice, ortum, Lallabant eodem modo, unde Lalli et ἄλαλοι nondum loquentes, qui acceptâ voce Deo Fabulino sacrificabant. Qua de re sic pulchre Valerianus Ep. Cemeliensis Hom. l. 10. Ecce infantibus quam sunt verborum admir anda principia, ubi primum informis litera vocabulum Matris operatur, et distantis syllabae gemitus Patris nomen orditur. Quis autem ibi laetus non sit, cum inter illa sermonum dura rudimenta luctantes labiorum sonos rudi linguâ decipit, et os trepidum stillantia verba destituit etc. Vide Casp. Barth. Animadv. ad Stat. l. 5. Sylv. 5. v. 68. ur et de reptationis exercitio infantili egregia quaedam. Papa vero cibus eorum quoque sicut Bua potus dictus est, docente Nonio c. 2. Recens baptizatis Christianorum et Infantibus Paganis mel datum, cum lacte, ex vasculo χυτριδίῳ per spongiam: quarto enim die Nutricis lac successit, vide infra lac, mariscae et melimela, puls et libum delicatiorum, setania plebeiorum s. cepae alliique vilissimum genus, quibus pro potu acetum. Lacedaemonii citra satietatem, ut fami assuescerent: Christianis veteribus reliquiae Eucharistiae praebebantur, Cypriani et Caroli Mag. temporibus. Sed ante, finitâ nempe ablactatione, epulae instructae, et pro ciborum auspicio Edusae, potionis potinnae sacra fiebant, porcellis lactentibus et pane furfuraceo, ubi simul Cubae initiabantur, sic ut apud Christianos farre. Exportati denique in agros ad Dianam, tumque nutriri coepêrunt, quod aliud erat, quam ali. Inter haec sacra tertius affulsit dies Romanis, Graecis quintus, quo coronae natalitiae foribus suspensae Iuv. l. 3. Sat. 9. v. 85.
—— Foribus suspende coronam,
Iam Pater es,
Oleagina quidem Athenis, masculis: lanea femellis. Romanis lautus, et hedera apiumque, ut et aliae herbae fragrantes, in hos usus placuêre. Quinto die emergente instituta λοετρὰ λεχώινα, sequebantur munera natalitia puero oblata, polypi, sepiae, coronae, gemmae: Α᾿νάθημα donarium vocabatur S. Baptilmais: Οπτήρια, quae primo Infante viso exhibebantur. Aliis insuper puerperae et puerperii ministri eadem luce donabantur. Tota reliqua hebomade primâ, Iunoni proposita mensa s. ata, super quam votivus infans Diis, oblatus est et commendatus votis: additus Iunoni lectus et in eiusdem aerarium coniecti nummi. Sequutae pro natis supplicationes, per omnia templas circumductis: Templa erecta et arae positae, cusique nummi, Fecunditati, pro singulorum conditione, spectacula varia, Circense, Atticum, statuae cum Inscriptionibus, soluto voto, exstructae. Ultimo hebdomadis primae die, natis infantibus tabellae Fara inscripta, vel virgae nataliciae compactae sunt, quae cum nato adolescerent: aliis quercinae, aliis populeae, a quarum felicitate fata puerorum metiebantur, veteres et annosas restituêre satagentes. Scritosinni non nomina arboribus, sed ipsos nuper naros appendêrunt: Alii Veterum luminibus accensis in puerperio, fortunam natorum futuram explorârunt. Huic successit lustricus dies, quo nomen adepturi, quemadmodum mortui, lustrabantur; maribus nonus, femellis octavus, ultima hebdomadis aliis, qui etiam intra quintum diem substirêrunt. Praeerat Nundina Dea festo, quod Suoveraurilibus peractum et circuitione: circumferebantur enim pueri per Obstetrices vel ministros circa focum, unde Α᾿μφιδρόμια, nec focus is quidquam erat, quam arae Deorum hostiis calentes. Expiabantur dem aquae aspersione per aniculas lustrali ex sputo et pulvere, e balneis plerumque supto. Vide Pers. Sat. 2. v. 31.
Ecce Avia, aut metuens divûm Matertera cunis
Exemit puerum:
Hinc eodem die vario ferculorum luxu convivium agitatum. Pro lustrationecircumcisio erat apud Hebraeos, ex divino olim instituto: quam postea sibi quoque sumpsêre Samaritani, Sethiopes, Aegyptii, Colchi, Phoenices, Troglodytae, Macrones, Edomitae, Ammonitae, Arabes etc. Nec apud Graecos Romanosque incognita fuit: mahometani octavo demum anno, Syri decimo tertio, alii aliis administrârunt. Sic iraque nomen Infanti impositum apud omnes gentes, praeter Arlantes, apud Hebraeos octavo masculis, feminis inirio mensis. Nominalia Romanis masculis octavo, ut dictum: femellis nono. Graeci variabant, ut in lustrarione, alias quidem quinto, alias vero decimo: sunt qui et septimi meminêrunt. Christianis nulla nec olim, nec nunc certa nominis dies. Ritus hi fuere: Convocatis amicis, eligebant qui praeeslet nominis impositioni, nomen dabant infanti, crines tondebant, Diis sacrificabant et agitabant convivium, vide infra in voce Nomen. Profitebantur deinde Patres puerorum nomina publicâ contestatione, quam παιδογραφίαν vocat Modestinus, simulque in aearium Ilithyiae nummum inferebant. Moxintra tertium diem, in Actis publicis relati a Praefecto aerarii, non nomina tantum, sed etiam cognomina, nec non dies nativitatis et Consul: quod et Indis olim et Europaeis hodie haud infrequens: Vocabantur illa Acta Fasti, Tabularia, Chartae, et in Saturm templo adservabantur. Porro pueris sive ante lustrarionem sive post dormientibus, quia Caprimulgum et Lilith, item Sagas s. Stryges, insidiati credirum, fascina eorum vel allio vel alysso vel Priapi icunculâ appensâ, abigere conabantur. Cui fascino Infantili succeslêre grandioribus bullae ad invidiam, ditioribus aureae, aliis coriaceae, figurâ cordis vel luae pectori affixae. Cum morbis tenrabantur, Infantum curam tractavêre Matres praesertim, et Obstetrices. Aethiopes eorum frontem ipso natali die, Hetrusci occiput et venas verticis temporumque Libyae popuai urebant: Potiones per clysteres ori infusae. Ad sanitatem conservandam exercitia cunis conferebant, adultioribus vehicula et navigia: Nec deerant vota pro aegrorantium salute, quae Iunoni Lucinae, Castori et Polluci solvebant, sanitare redditâ, Indignabantur enim animae renellae hinc emigrare: sed mortuis inferias non libârunt nec eos ante dentes natos ussêre: quorum ideo nulla busta, sed suggrundiaria, corporibus eorum in urnulis impositis. Chalcidenses extra urbem in via ad Euripum humabantur. Grandiores natur sarcophago integris corporibus conditi in loco communi vel ante aras. Lugebantur vestibus cyaneis, mollitiei signo et fusis, a tota familia praesertim matribus ac sororibus: ante Auroram, quasi a die rapti, facibus funeralibus et ad tibias elati; quia nec lugere trimo minores licuit. Monumenta tamen iis erecta, memoriaque Natalis diei quotannis celebrata festo Genethliaco sollenni, quod cum in vivis solum primitus obtineret; postea quoque ad fato functos trauslatum, constituaeque hac fini usurae ad solvenda convivia sunt: unde Natales Sauctorum et SERVATORIS nostri Christianl mutuatisunt, qua de re vide infra in voce Natalis dies, et plura in hanc materiam, apud Thom. Bartholin. l. de Puerp. vett. aliquid etiam infra in voce Urna. Atque haec quidem de Infantibus, quotum noti Patentes: de quibus hoc unum addo, apud vett. Christianos Orientis, solitas fuisse feminas, quadragesimo a partudie, infantem in templum deferre, sic velut Ecclesiae eum initiantes, id quod ἐκκλησίαζειν dixêre, uti docet Meurs. in Gloss. etc. At inventitii Infantes, incertis nempe Parentibus nati, in antra Nympharum deponi solebant, Quod eo forte
factum, quia puellae; quae parere gestiebant, a Nymphis prolem votis poscere, sc. ei rei consensu superstitiosorum praepositis, solitae sunt. Euripid. Electrâ v. 627.
Α. Νύμφαις ἔπορσον ἑορτὴν, ὧς ἔδοξἰ μοι.
Β Τροφεῖα παίδων, ἢ πρὸ μέλλοντος τόκου;
Α, Ο᾿υκ οἴδα, πλην` ἒν βουσφαγεῖν ὡπλίζετο.
Vide Barth. ubi supra, Theb. l. 5. v. 519. ut et hic ubi de Nathis, ac Spuriis: de veste autem Infantum, apud Vert. supra, in Alicula; de filo coccinec iis appendi solito, infra in voce Porphyrius; de cosdem aegros ad feretra vel trumulos Sauctorum ponderandi, in Eccl. medii aevi, ritu, suo loco.
Dii, qui nascentibus infantibus praeerant, ex Ioh. Rosino.
Anculi et Anculae, Dii Deaeque erant ancillarum, Fest. Carnea, vel potius Carna, vitalibus humanis praeesle credebatur, ab eaque petebatur, ut iecinora et corda, reliquaque viscera salva conservaret. Cunina, cunis preafecta est, quas tuebatur et fascinum submovebat. Diva Educa, s. Edusa, escam infantibus praebere credita est: sicut Diva Potina potionem ministrabat. Utrique sacrificabant Nutrices, cum primore cibo ac potione Infantes initiabant. Fabulinus Deus dicebatur, quem fari incipientibus pueris invocabant, eique sacra faciebant. Ianus, primus commemoratus est Varroni, enumeranti Deos ab ipsa conceptione hominis et seriem eam perducenti usque ad decrepiti senis mortem. Iuventus s. Iuventas Dea fuit, quae post praetextam excepit Iuvenilis aetatis primordia, Augustin, de Civ. Dei l. 4. c. XI. Levana de terra levabat Infantes. Lubentia, s. Lubentina, eadem cum Venere Genirali Dea. Nascio, sive Natio Dea, nascentium fuit Praeses, teste Cic. de Nat. Deor. l. 3. Nundina Dea, a nono nascentium die dicta est, quo infantes lustrabantur, et nomina accipiebant. Is enim maribus erat nonus. Opis invocabatur, ut opem ferret nascentibus et cos sinu terrae exciperet. Orbona colebatur, ne orbi fierent Infantes. Arnob. l. 4. ait, in eius tutela fuisle orbatos liberis parentes. Ossilago, Dea solidatrix ossium fuit. Paventiam Deam constituêrunt antiqui, ut ab Infantibus pavorem averteret. Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. XI. Rumina, mammam parvulo credebarur immulgere. Idem l. 4. c. 8. Statilinus et statana Dea, educationi ab antiquis ascripti sunt, eo viz. tempore, cum standi ac consistendi potestatem habere incipiebant. Vaticanus, in vagitu os aperire dictus est, vel vagitibus praesidere. Vide A. Gell. l. 6. c. 17. Unde quidam Vagitanus legunr, apud August. de Civ. Dei l. 4. c. 8. Volupia, a voluptate dicta, similiter inter Infantium Praesides censita est etc. Vide supra.
II.
INFANS
nomen quod Regum filiis in Hisp. tribuitur, utilegimus apud Vitalem Ep. Osc. quod nomen primitus aiunt filio suo primogenito Sancio indidisle Ferd. II. Castellae et Legionis Regem illudque ad Anglia hausisle ductâ in uxorem Leonorâ filiâ Regis Angliae. Sed longe ante istud tempus Infantium et Insantissarum obtinuisle nomenclationem, docemur ex Ep. Pelagii Ep. Ovetensis, qui vixit A. C. 1100. Is enim in Veremundo II. Rege Habuit, inquit, duas nobiles Uxores: ex una genuit Infantissam domnam Geloiram. Ipse Infans Ordonius Fronildi Pelagri genuti plures filios etc. Sic in Charia Alphonsi VI. Regis Castellae Aerae 1118. subscribit Ramirus Infans Garsiae Regis fil. apud Anton. Yepezium in Chron. Ord. S. Bened. Tom. III. Vide Suritae Indic. l. 1. Aerâ 1063 et 1064. Mich. del Molino in Repertor. Foror. Aragon in voce Primogenitus et Sebast. Cobarrnviam in Thes. Ling. Castell. A' voce Cantabrica, prozimum Successorcm Regni significante, nomenclaturae huius originem arcessit Georg. Horn. Orb. Imp. cum Dot. Felleri p. 278. Sed et alibi Infantes et Pueri promifcue dicti occurrunt etiam Magnatum filii, qui nondum ex aetatis defectu feudorum paternorum poslessionem adierant, quae a Custodibus et Tutoribus interca administrabantur, donec ad legitimam ii aetarem pervenissent, qua de re dictum supra in voce Haeres. Ita Frid. Henr. II. Imp. fil. quem spectabat Apuliae s. Siciliae Regnum ex parte Matris. Infans Apuliae appellatus est, uti restatur Auctor Chironici Senon. c. 19. Puer Apuliae, in Cron. Andrensi p. 634. l'Enfant de Poville, in Chron. Flandr. c. 21. Primogenitus Angliae Regis, Puer Anglicus dicitur, Gulielmo Britoni Philipp. l. 12. Fil. Comitis Campaniae, L'Enfant de Champagne, apud Muskium: Fil. Regis Bohemiae, Adolescens Bohemicus apud Monach. Pegav. p. 6. Fil. Ducis Cliviaci, l'Enfant de Cleves, Monstrelleto, etc. Imo quoque Infantes et Pueros interdum deprehendimus indigitatos, etsi fortean praediorum paternorum iam adilslent possessionem vel certe eorum posseslores audirent. Charta A. C. 1088. apud Beslium in Episcopis Pictav. Subregimine Regis Francorum, Aquitaniae Ducatum tenente Gulielmo infante Pictavorum Com. etc. Vide infra in voce Pucr, et plura hanc in rem, apud C. du Fresne in Gloss.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Infans — (lat.), Kind, das noch nicht reden kann; 2) (Rechtsw.), Kind unter sieben Jahren, s.u. Alter 2) B); 3) im Mittelalter der Sohn eines Dynasten u. anderer Edlen; daher Infantafĭcum, Apanage. Daher Infant, Titel, den in Spanien u. Portugal die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Infans — (lat.), Kind, das noch nicht sprechen kann; in Rechtssachen das Kind unter sieben Jahren (s. Alter, S. 385 f.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Infans — Infans, lat., Kind; infantia, Unmündigkeit bis zum 7. Lebensjahre; infanticidium, Kindsmord …   Herders Conversations-Lexikon

  • Infans — L infans, terme de Sándor Ferenczi, désigne l enfant qui n a pas encore acquis le langage, francisation du latin infans, infantis, désignant le très jeune enfant qui ne parle pas. Formé de in préfixe négatif et du participe présent de fari… …   Wikipédia en Français

  • Infans, S. — S. Infans, (21. Febr. al. 14. März). ein Basilianermönch zu Palermo, der im Mart. Rom. Ordinis S. Basilii vorkommt. Vom Bollandisten Henschenius wird (Maj. VI. 70. nr. 3) angenommen, es dürfte besser S. Euphanius gelesen werden; doch findet sich… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Infans — Ịnfans [aus lat. infans, Gen.: infantisInfans= kleines Kind] s; , Infạnten (in fachspr. Fügungen: Infạntes): kleines Kind, Kleinkind …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • infans — in·fans …   English syllables

  • infans — /infaenz/ In the civil law, a child under the age of seven years; so called quasi impos fandi (as not having the faculty of speech) …   Black's law dictionary

  • infans — /infaenz/ In the civil law, a child under the age of seven years; so called quasi impos fandi (as not having the faculty of speech) …   Black's law dictionary

  • infans — (Civil law.) A child under the age of seven years …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”